# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.41

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.41

(Vers. 7.) « Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est et duro corde. » Ne contristeris, ait, si te audire noluerint. Idcirco te non audient, quia me audire contemnent: juxta quod et Salvator aiebat: Qui vos non recipit, me non recipit (Matth., X, 40). In quo aperte liberum monstratur arbitrium. Et duae redduntur causae, quare non audiant: quia perversae, inquit, sunt valuntatis, et attrita fronte, sive, ut Septuaginta verterunt, contentiosi sunt: et subauditur, quod saepe ad salutem provocati, noluerunt audire.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
