# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.42

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.42

(Vers. 8, 9.) « Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. Et dixit ad me: Domus Israel attritae frontis est, et procacis audaciae, et duro sic corde, ut scorpionibus comparetur. Ideo dedi tibi vultum durissimum, et frontem quae nullo pudore superetur. » Ex quo discimus, interdum gratiae esse Dei impudentiae resistere, et cum res poposcerit, frontem fronte concutere. Hoc autem tribuitur, ne nostra verecundia et humanus pudor pertimescat insidias aemulorum.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
