# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.43

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.43

(Vers. 10.) « Fili hominis, omnes sermones meos quos loquar ad te, assume in cor tuum, et auribus audi. » Iste est cibus voluminis, et haec sunt verba quibus pro diversitate audientium, vel lamenta, vel carmen, vel vae hominibus loquitur [Al. loquimur]. Et tamen notandum, quod ante sermones Dei in nostro corde condendi sunt audiendique et intelligendi diligentius, et sic ad populum proferendi.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
