# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.49

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.49

(Vers. 18, 19) « Si dicente mc ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab iniquitate, et a via sua impia: ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. » Duo sunt impii, sive iniqui, ut LXX transtulerunt Unus qui nihil audit a speculatore, et in sua impietate moritur; cujus sanguis de speculatoris queritur munibus. Alter, cui speculator annuntiat, et ille audire contemnens, suo vitio moritur: ita dumtaxat, ut speculator a culpa alienus sit. Ex quo intelligimus ideo Dominum impio comminari, et dicere: Morte morieris, ut avertatur a via sua impia, et vivat. Comminatio enim non in homines, sed in peccata [al. peccatores] est, nec in eos qui convertuntur a vitiis, sed qui in peccato permanent. Magnumque discrimen est. Dei tacere Sermones, ob triplicem causam: vel propter timorem, vel propter pigritiam, vel propter adulationem. Unde et Isaias: Vae, inquit, mihi misero, quia tacui (Isa. VI, 5). Quodque sequitur: Tu autem animam tuam liberasti, illud Apostolicum sonat: Si cujus opus arserit, damnum patietur, ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15); Ut probet utrum Speculator externus a causa sit mortis ejus qui periit, an reus. Opus enim magistri, salus discipuli est.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
