# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.57

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.57

(Vers. 3.) « Et tu sume tibi sartaginem ferream: et pones eam murum [Vulg. in murum] ferreum inter te, et inter civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam. Signum domui Israel est. » Quod supra diximus, et ipsum prophetam, et descriptionem lateris, munitionibus, aggere, arietibusque circum dantem [Al. circumdatis], in signum praecedere obsidendae Jerusalem, hoc nunc manifestius dicitur, post multa quae media sunt: Signum est domui Israel, sartago ferrea, quae instar muri inter prophetam et urbem ponitur, grandem iram demonstrat Dei, quae nullis precibus fatigetur, nec flectatur ad misericordiam. Sicut enim omnia metalla ferrum domat, nihilque eo durius est, sic incredibilia scelera Jerusalem, Deum natura mollem suo vitio fecerunt esse durissimum. Sartago quoque dicitur medius inter populum et Deum murus oppositus, ut ostendat omnem multitudinem in brevi esse frangendam, redigendamque ad nihilum. Obfirmatio autem vultus contra urbem, severitatis indicium est: juxta illud quod alibi scriptum legimus: Faciet Domini super facientes mala, ut disperdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
