# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.58.1-15

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 1.58.1 to 1.58.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.58.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.58.1

(Vers. 4 seqq.) « Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum. Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos, et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dextrum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus. Diem, pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. » Quaeramus qui sint anni trecenti nonaginta, qui pro diebus totidem supputentur, quibus in sinistro latere propheta dormierit vinctus atque constrictus; ita ut in latus se alterum non moveret, captivitatem et miserias decem tribuum, id est, Israelis ostendens. Et qui alii quadraginta anni quibus pro Juda et iniquitatibus ejus in dextro jacuerit latere, sive ut narrat sancta Scriptura, dormierit, de Israel hoc dicendum est, quod sub rege Phacee filio Romeliae, qui undevicesimus regnavit in Israel annis viginti, venit Teglatphalasar rex Assur (IV Reg. XV), et cepit Ajon, et Abel, domum Maacham, et Janoe, et Cedes, Azor et Galaad, et Galilaeam, et universam terram Nephthalim, et transtulit eos in Assyrios. Post quem regnavit in Israel Osee filius Ela annis novem, captusque est cum omni Samaria a Salinanassar rege Assyriorum, et translatus est in Elam, et Abor fluvios Gozam in civitatibus Medorum. Sexto autem Ezechiae regis anno, ut sancta Regum narrat historia (Ibid. XVII), captus est Osce: a quo si per ordinem supputemus, quot annis Israel uerit in angustia et jugo pressus captivitatis, sic invenire poterimus. A sexto anno usque ad vicesimum nonum (tot enim Ezechias regnavit annis) supputantur anni viginti quatuor: cui successit Manasses, regnavitque annis quinquaginta quinque. Post hunc Amon regnavit annis duobus. Post quem Josias annis triginta et duobus.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
