# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.6.22-44

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 1.6.22 to 1.6.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.6.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.6.22

His ergo qui habitabant prope flumen Chobar, et sponte se regi tradiderant, revelatur quod bene fecerint obedire sententiae Dei. In brevi enim et Judaeam provinciam, et urbem Jerusalem esse capiendam. Quodque nubes magna describitur, intelligamus eam imbres eversionum super Judaeam, pluviasque allisionum portare. Et involutus ignis monstrat ventura supplicia, et captivitatis mala. Splendorque in circuitu ejus significat Dei aperta judicia. Qui autem in contriam partem sentiunt, hoc est bonam, spiritum auferentem, sive extollentem. Spiritum sanctum intelligunt, qui auferat ab hominibus vitia atque peccata, sive jacentes attollat ad sublimia, faciatque recedere ab Aquilone vento frigidissimo (Eccli. XLIII), a quo exardescunt mala super omnem terram; et in Jeremia, olla illa terribilis a facie Aquilonis accenditur (Jerem. I). Nubem quoque magnam ad personam Christi referunt, qui venit in AEgyptum hujus saeculi super nubem levem: magnamque proprie dici ad comparationem minorum, prophetarum videlicet, et apostolorum omniumque sanctorum, de quibus scriptum est: Et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6); et: Mandabo nubibus ne pluant super Israel imbrem (Isa. V, 6); et alibi: Nubes pulvis pedum ejus (Nahum I, 3); et iterum: Nubes et caligo in circuitu illius (Psal. XCVI, 2). Ignem quoque micantem et splendorem in circuitu ejus, juxta illud accipi qued scriptum est: Deus ignis consumens est (Deut. IV, 24). Ad quem mittendum super terram Salvator venisse se dicit, et in nobis omnibusque credentibus ardere desiderat (Luc. XII); qui cum terrorem peccatoribus inferat atque supplicia, tamen splendore rutilet, et lumine ac fulgore sit plenus. Idcirco nos excoquens, ut puris atque purgatis tribuat laetiora.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
