Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.63
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 16, 17.) «Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculam panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere, et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent; ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis. »Verbum Hebraicum MATE ΓΤΏΌ prima Aquile editio baculum, secunda et Symmachus Theodotioque …id est, firmamentum interpretati sunt. Quod autem opere futurum esse monstraverat, et sermone demonstrat, omnisque sinistri et dextri lateris dormitio, et subcinericii panis, sexque specierum varietate commisti, mundi mala significans, illo tendit, ut inediam ciborum in Jerusalem, et aquae penuriam incredibilem protestetur: ita ut unusquisque corruat ad fratrem suum, ab alio auxilium sperans, quod in se esse non pervidet [Al. praevidet]. Natura enim hominum est. ut prementibus malis et angustiarum pondere, in proximo magis quam in se habeant fiduciam: contabescuntque in iniquitatibus suis, dum pro iniquitatibus cuncta patiuntur. Vereorque ne ista panis contritio etiam in nostra inveniatur Jerusalem, in qua visio pacis cernitur, quem conterit Dominus quando irascitur, et indignos nos suo judicat pane. Atque utinam saltem in pondere eum et sollicitudine mereamur accipere, et arentem linguam nimia siccitate, extremus Lazari digitus irroret (Luc. XVI). Deficiente autem pane et aqua Ecclesiae, corruet vir contra fratrem suum, et ubique discordia est, scindentibus nobis Christi tunicam, quam nec milites in passione Salvatoris scindere ausi sunt (Joan. XIX); et contabescentibus in iniquitatibus nostris, dum Dei justitiam non habemus. Scriptum est in Jeremia; quod parvuli, id est, vulgus Ecclesiae petierint panem, et non fuerit qui eis frangeret (Thren. IV). Paulas vero qui vir Ecclesiae erat, et sciebat Christum panes fregisse legales, ac dedisse discipulis erogandos, loquitur confidenter: Panem quem frangimus, nonne communicatio est corporis Christi? (I Cor. X, 16.) Baculumque vel fortitudinem panis comedere non possunt, qui lacte infantiae indigent, nec valent accipere solidum cibum. Nihilque ita vescentis animum roborat, quomodo panis vitae, de quo scriptum est: Et panis confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15). ·