# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.7

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.7

(Vers. 5.) « Et in medio ejus similitudo quatuor animalium, et hic aspectus eorum: similitudo hominis in eis. » Quodque sequitur, Et splendor in eo, obelo praenotandum est. Nisi addidisset Scriptura, dicens: Id est, de medio ignis, propter ambiguitatem verbi errare poteramus, ut putaremus speciem, vel visionem electri esse in medio venti, vel spiritus. Ergo hoc sentiendum, quod in medio ignis et tormentorum Dei, electri similitudo sit. quod est auro argentoque pretiosius; ut post judicium atque tormenta, quae patientibus tristia videntur et dura, pretiosior electri fulgor appareat, dum providentia Dei omnia gubernantur, et quae putatur poena, medicina est.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
