# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.8

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/1.8

(Ibid.) « Et in medio ejus similitudo quatuor animalium, et hic aspectus eorum: similitudo hominis in eis. » In medio ojus, subauditur quidem, electri: sed melius ut ignem intelligamus, qui credentibus lumen· incredulis supplicium est. In hujus ergo ignis medio erat similitudo quatuor animalium, similitudo, non natura; quatuorque animalium quae postea dicuntur quadriformia, una similitudo est hominis, ut omnia in mundo rationabilia demonstrentur: Faciamus enim, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I). Imago autem et similitudo Dei non est corporis forma, sed mentis: descripta ad similitudinem verae imaginis Christi, qui est imago Dei invisibilis. Hae rationales creaturae in quatuor versamur locis, sive propter quatuor cardines mundi, quibus orbis includitur, sive propter quatuor loca, coelestium, terrestrium, et infernorum, et supercoelestium, de quibus et Paulus apostolus loquitur: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 10). De tribus Pauli testimonium est. Videamus et quartum. Laudate Dominum, coeli coelorum, et aqua quae super coelos est, laudet nomen Domini (Psal. CXLVIII, 3). Rursumque ab Apostolo alia dicuntur coelestia, et alia supercoelestia (I Cor. XV).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
