Latin
10.10.17 to 10.10.29
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.10.17-29
Unproofread scanNot analysed yet
»Primum sciendum, quod octo plus vel minus versus ab eo loco quem posuimus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, usque ad eum locum ubi scripturo est: Haec dices ad eos, sic dicit Dominus Deus, in LXX non habetur, qui cum multis aliis, et haec praetermiserunt, sive interpretata ab eis, scriptorum paulatim sublata sunt vitio. Et Latini nostri, imo invidi Christiani, et ut apertius dicam, Grunnianae factionis haeredes, adversum nos latrant, cur juxta Hebraicum disseramus: quasi nolentibus ingerendi sint cibi, et non bis epulae praeparentur qui eas cum gratiarum actione suscipiunt. Certe si nobis non habent fidem, legant alias editiones. Aquilae, Symmachi, et Theodotionis; interrogent Hebraeos non unius loci, ne eos a me redemptos jactitent, sed diversarum provinciarum; et cum errori meo vel imperitiae cunctos viderint consonare, tunc se intelligant nimium esse prudentes, et magis cupere dormire quam discere; habitentque in septuaginta cellulis Alexandrini Phari, ne vela perdant de navibus et funium detrimenta suspirent. Haec contra invidos: nunc quod proposuimus, disseramus. Capta, ut diximus, Jerusalem temploque subverso, pauperes terrae, de quibus scribit Jeremias (cap. XXXIX), soli relicti fuerant in Jerusalem, qui vineas et agros colerent, et in ruinis incensae urbis habitarent. Cumque deberent agere poenitentiam super his propter quae captivitas venerat, scipsos cassa spe decipientes loquebantur: Unus fuit pater noster Abraham, et tamen hanc terram haereditate possedit, non quod ipse possederit, sed quod semen ejus terram repromissionis acceperit. Si igitur ille unus in tantos multiplicatus est populos, nos multo plures qui relicti sumus in terra Judaea, et habitamus in urbibus desertis ac ruinosis, utique multo amplius multiplicabimur, ut possideamus plures quod unus ille possedit. Quibus respondit Dominus: Abraham unum fide possedisse terram repromissionis.