# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.10.47-63

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 10.10.47 to 10.10.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.10.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.10.47

Omnis haereticus in parietinis habitat, et desertis, et possidere se putat terram Israel, dicitque: Si Abradam fide sua unus homo in tantam venit beatitudinem, ut semen ejus multiplicaretur sicut arena maris, et sicut astra coeli: quanto magis nos plures terram Israel, hoc est, cernentium Deum, et Judaeam confessionis Dominicae possidebimus? Quibus respondit Dominus: Ille possedit terram fidei merito; vestra autem infidelitas, imo blasphemia terram Israel, id est, Ecclesiam possidere non poterit. Primum enim comeditis in sanguine, effundentes eorum sanguinem, quos scandalizatis. Deinde oculos vestros levatis ad immunditias vel abominationes vestras, quas de vestro animo confixistis: cum debueritis imitari ecclesiasticum virum, et dicere: Ad te levavi oculos …cos, qui habitas in coelo (Psal. CXXII, 10 Tertio sanguinum funditis, non vivificantes eos quos seduxistis, sed interficientes. Nec vobis sufficit tria ista fecisse, sed statis in gladiis vestris, hoc est, perseveratis in pravitate sententiae, et parati estis ad caedes, et fecistis abominationes, ea agentes in cubilibus quae turpe est loqui, et uxerem proximi vestri polluistis, ecclesiasticam videlicet conversationem, quotidie de complexu Christi deceptos rapere festinantes. Et cum haec feceritis, putatis vos terram Israel haereditate tenturos? Quibus loquitur Deus, quod quicunque in ruinosis haereticorum habitaverit conciliabulis, gladio cadat Ecclesiastico, de quo scriptum est: Gladii ancipites in manibus eorum (Psal. CXLIX, 6). Et in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34). Et servus, qui se luxuriae tradit et otio, dividetur, id est, mucrone ferietur, et pars ejus ponetur cum infidelibus (Luc. XII). Et qui in agro sive in campo est, bestiis tradetur ad devorandum, quas propheta vitare desiderans, deprecatur: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19). Qui autem in praesidiis et in muralis est, de quibus scriptum est: Civitates firmas ascendit justus, et destruxit munitiones earum, in quibus confidebant impii (Prov.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
