# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.2.144-161

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 10.2.144 to 10.2.161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.2.144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.2.144

ut commixtos diversis vitiis significet atque peccatis. Erat autem Assur pulcherrimus in magnitudine sua. et in dilatatione arbustorum suorum, quia aquis multis radix ejus fuerat irrigata, in tantum ut in Paradiso Dei nulla cedrorum et cyparissorum esset altior, nec abietes pinique adaequarent sublimitatem ejus, sive platani non essent aequae frondibus illius Idcirco nulla arborum in paradiso plantatarum ei fuerat adaequata, quia omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini ejus. Nequaquam enim erectae sunt per superbiam, sed se erunt humilitatem suam, neque similitudinem Dei sacrilegio sibi animo vindicare conatae sunt. Quodque sequitur: Et aemulata sunt eam omnia ligna deliciarum quae erant in paradiso, sic edisserimus: AEmulata sunt ligna paradisi multitudinem ramorum ejus: Multi enim vocati, et pauci electi (Matth. XX, 16). Et: Lata et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13). Cupit enim tantos habere in salutem, quanto Assur babuit in perditionem. Unde quia Assur sublimatus est in altitudine; et dedit sublimitatem suam virentem atque condensam, sive usque ad nubes cacumen erexit, et elevatum est cor ejus ut diceret: Ero similis Altissime (Isa. XIV, 14), propterea traditus est in manu fortissimi gentium: quam intelligimus aliam detestabilem potestatem, cui traditur ad puniendam: ipse est enim inimicus et ultor; ut Assur intelligatur Antichristus, et fortissimus gentium cui traditus est, Satanas, juxta illud Apostoli: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I. 20): Qui faciens faciei ei quaecunque ei a Domino fuerint imperata. Ista autem cyparissus ejecta est de paradiso Dei propter impietatem suam, et succident illam alieni et crudeles, sive pestilentes in gentibus, ut impleatur illud quod scriptum est: Pestilente flagellato, stultus astutior fiet (Prov. XIX, 25). Et iterum: Jam securis ad radices arboris posita est (Matth.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
