Latin
10.2.162 to 10.2.177
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.2.162-177
Unproofread scanNot analysed yet
III, 10); qui prae cident eam super montes, ut corruat in superbia sua. In cunctis autem convallibus corruent rami ejus: ut ad tartarum deducantur omnes, qui in ejus fuere comitatu, et recedant de umbraculo illius, et relinquant eam, ut volatilia coeli et bestiae terrae, quae prius sub illa fuerant, et illius umbraculo tegebantur, postea poenae ejus participes sint. Cumque viderim caetera ligna silvarum, sive paradisi, Assur cyparissum sententia Dei corruisse, non elevabuntur in superbiam, nec se esse aliquid aestimabunt, nec irrigationem aquarum suarum proprias arbitrabuntur divitias: eo quod omnes rami et volatilia coeli, et bestiae terrae, quae erant sub imperio Assur, deducantur in morte ad terram ultimam. De quibus scriptum est: In conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram (Psal. XXI, 30). Et in alio loco: Ingredientur ad extrema terrae (Psal. LXII, 10); et erunt nequaquam cum angelis, sed cum filiis hominum, qui descendunt in lacum, sive in foveam sempiternam. Cum autem ille descenderit ad extrema terrae, et pars vulpium fuerit a quibus lacerandus est, tunc luctus erit vel omnium sociorum ejus, vel sanctarum fortitudinum, qua illum dolebunt ad inferos descendisse. Unde dicit Dominus: Operui eum abysso: cujus aquis fuerat ante nutritus; et prohibui flumina ejus, id est abyssi, et coercui aquas multas, ne eum irrigarent, sed magis opprimerent. Contristatus est super eum Libanus, in quo fuerat exaltatus, et omnia agri ligna concussa sunt, succisionem similem formidantia. A sonitu ruinae ejus commovi gentes, ut nullus perditionem illius ignoraret, et deductionem ad inferos cum caeteris sociis ejus. Acceperuntque consolationem omnia ligna voluptatis, id est paradisi, dum vident et mala malis, et bona bonis restitui. Haec autem ligna Libani sunt, aquis irrigata fluminum Domini, in quibus et illa arbor fuerat irrigata quae corruit.