# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.2.76-95

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 10.2.76 to 10.2.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.2.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.2.76

LXII. 10, 11). In medio, ait, incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ostendit quae essent ligna, quae cedrus, sive cyparissus gladiis vulnerata, et jacens cum incircumcisis. Et ut extrema anterioribus jungeret, quia supra dixerat: Cui similis factus es in magnitudine tua: ecce Assur quasi Cedrus in Libano, pulcher in ramis et frondibus, et reliqua, nunc infert: Sic est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus. Quomodo, inquit, Assyrius, cedrus et cyparissus, Babylonio succidente, dejecta est: sic Pharao et populus ejus, hoc est ipsa arbor et rami illius a Babylonio succidentur. Haec interim juxta historiam dicta sint, quae plerique in consummatione mundi futura intelligunt et regem Pharaonem, hoc est eam potestatem cui AEgyptus subjecta sit, comparari regi Assyriorum potentissimo, id est, antichristo: quod si ille corruerit, utique et alii rectores tenebrarum istarum et principes mundi facilius corruant. Dicamus ergo de singulis, breviter omnia perstringentes, ut non tam disseramus et explanemus obscura, quam explanare cupientibus materiam dedisse videamur. Primumque discutiendum, cur undecimo anno, tertio mense, una die mensis, factum est verbum Domini ad Ezechielem, dicens: Fili hominis, dic Pharaoni AEgypti et multitudini ejus. Locuturo ad Pharaonem, undecimo anno sermo fit Domini: necdum enim venerat ad duodecimum, qui numerus plenae consummataeque virtutis est. Unde et duodecim sunt filii Jacob (Gen. XXXV), a quibus postea duodecim nomina Prophetarum uno volumine continentur. Et Apostoli duodecim sunt (Luc. VI), quorum quia unus Judas proditor fuit, in locum ejus Mathias eligitur. Et archisynagogi (Al. archisynagogae) filia annorum duodecim a Domino suscitatur (Marc. V). Hemorrhousa quoque anno duodecimo recipit sanitatem. Sed quia corrip tur Pharao, et postea plangitur, propterea tertius mensis et unus dies undecim annorum numero copulantur. Unde et in consequentibus duodecimo anno, mense duodecimo, una mensis, fit verbum Domini ad Ezechiel, dicens: Fili hominis, absume planctum super Pharaonem regem AEgypti, et dices ad cum.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
