Latin
10.2.96 to 10.2.119
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.2.96-119
Unproofread scanNot analysed yet
Qui enim plangitur, ideo plangitur ut intelligat quanta bona perdiderit; et tamen quia Pharao erat, et brachium ejus necdum fuerat colligatum, nec pristinam receperat fortitudinem: propterea in anno et in mense duodecimo, viginti novem dies adhuc remanent, ut duodecim annorum numerus compleatur. Uno igitur mensis die, sermo fit Domini ad Prophetam, et praecipitur ei ut loquatur regi AEgypti et multitudini ejus. In quo mirandum quod quatuor interpretes non populum dixerint, sed multitudinem. Multi enim vocati, et pauci electi (Matth. XXII, 14). Et in lege scriptum est: Non eris cum multitudine in malo. Diciturque ad regem AEgypti: Cui similis factus es in magnitudine, sive in alitudine tua? Quod et ipse se exaltaverit, et subjaceat illi sententiae: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11): sed tamen non sit ejus altitudini similis, qui quasi cedrus, sive cyparissus in Libano fuerit, pulcher ramis et frondibus nemorosus; excelsusque altitudine et nubes usque erexit caput, ad quas secundum David (Psal. XXXV) veritas Dei pervenit, et quibus mandatur ne pluant super Israel imbrem (Psal. V). Pulchritudo quoque illius praedicatur, quae in turpitudine prava voluntate mutata est; ita ut dicatur de eo: Confringet Dominus cedros Libani (Psal. XXVIII, 5): et excelsus ipse in altissimo montium Libano constitutus, quanto sublimior fuerat, tanto fortius caderet. Cujus Scriptura sancta volens altitudinem demonstrare, appellat cedrum magnam, quam nutrierunt aquae, non aquae Siloe quae vadunt cum silentio (Isa. VIII), sed aquae Rasin, et aquae AEgypti, de quibus scriptum est: Quid tibi ut bibas aguas Geon, sive Sior? (Jerem. II, 18) quod aquas turbidas sonat. Abyssus quoque exaltavit eum super quam in principio mundi tenebrae ferebantur (Genes. I), et ad quam in Evangelio daemones ne mittantur, rogant (Luc. VIII). Flumina ejusdem abyssi in circuitu radicum ejus erant, de quibus dicitur: Quid tibi et viae Assyriorum, ut bibas aquas fluminum?