Latin
10.3.44 to 10.3.65
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.3.44-65
Unproofread scanNot analysed yet
vel una provincia, vel AEgyptus totius mundi, quae non est leo condita, sed proprio vitio assimilata leoni gentium. Homo enim cum in honore esset, non intelligit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). De hoc leone et Petrus loquitur: Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Et in nono psalmo (vers. 9) scriptum est: Insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem. Et in Jeremia Spiritus sanctus ait: Leo de silva percussit eos (Jerem. V, 6). Draconem autem dici diabolum (pro quo Aquila interpretatus est Leviathan, nomen draconis exponens) juxta superiorem explanationem multis testimoniis docui, qui dixerat: Mea sunt flumina et ego feci ea. Iste igitur draco fluminibus suis quasi cornibus ventilabat plurimas nationes: quae super Marcione, Valentino, Ario, Eunomio, caeterisque haereseon principibus intelligere possumus, qui imitantur ecclesiasticos viros, dicentes ad Dominum Salvatorem: In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Psal. XLIII, 6): et non ventilant ad salutem, ut de terra ad coelum levent, sed ut in profundum abjiciant. Denique sequitur: Et conturbabas aquas pedibus tuis; juxta illud Apostoli: Qui autem conturbat vos, portabit judicium (Galat. V, 10). Non vult enim aquas Siloe bibere, quae vadunt cum silentio (Isa. VIII), sed aquas AEgypti turbidas atque coenosas, quae antequam pedibus conculcarentur draconis, purae erant, et suo fluentes ordine: postquam autem pedibus illius conturbatae sunt, cursus sui ordinem perdiderunt. Neque enim utuntur haeretici testimoniis Scripturarum sibi cohaerentibus, sed conturbant omnia. Et quia ipse est inimicus et ultor, non solum aquas alienas draco AEgyptius conturbat pedibus suis, sed conculcat flumina sua, ne parcat eis, quos semel in suam redegerit potestatem. Quod devitare cupiens justus, precatur: Non veniat mihi pes superbiae (Psal.