Latin
10.4.1 to 10.4.16
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.4.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Ergo hoc dicendum est, quod exstincto Pharaone, qui transfigurabat se in angelum lucis, de quo in alio loro scriptum est: Lux impiorum exstinguetur (Job XVIII, 5), coelum sive coeli operiemur tencbris. De quibus et Paulus loquitur: Et spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et nigrescere faciet Dominus stellas ejus, vel draconis, vel coeli. Super quo et Judas apostolus scribit: Sidera errantia, quibus caligo tenebrarum in aeternum reservatur (Judae, 13). Sol quoque nube tegetur, sol iniquitatis, qui contrarius est soli justitiae. nube autem, vel ipso Domino Salvatore, qui descendit in AEgyptum super nubem levem (Isa. XIX), nullo peccatorum pondere praegravatam, vel prophetis et apostolis, de quibus legimus: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6). Et in Psalmis: Veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Cum autem sol iniquitatis fuerit obscuratus, luna quam haereticorum sentimus Ecclesiam, et quae a sole iniquitatis lumen putabatur accipere, non dabit lumen suum nec decipiet credentes falsi nominis scientia. Omnia quoque luminaria et quidquid videtur in haereticis esse doctrinae, exstincto dracone, siccabitur, sive moerebunt, principe perdito, ita ut ipse Dominus terram haereticorum operiat tenebris, ignorantia scilicet veritatis, ut caeci caecos ducant in foveam, et habitatores terne mittantur in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium. Post haec dicitur: Et irritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem, sive captivitatem tuam io gentibus super terram quam nescis, ut qui prius Pharaoni servierant, irascantur contra eum, videntes captivitatem ejus ad aliam terram, quam draco nesciebat esse, perductam. Nec debemus ambigere bonas esse terras, quas Pharaon nesciat, scilicet quando captivitas Pharaonis alia captivitate mutatur, de qua dicitur ad Salvatorem: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: accepit (sive juxta Apostolum (Ephes.