Latin
10.4.35 to 10.4.38
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.4.35-38
Unproofread scanNot analysed yet
Ungula quoque jumentorum non turbabit eas, ut de limpidissimis atque nitentibus faciat turbidas atque coenosas. Tunc reddentur non ab alio, sed ab ipso Domino, aquae purissimae, quae draconis fuerant dominatione turbatae: ita ut flumina earum labantur quasi oleum et sint veri luminis nutrimentum. Haec autem fient cum dederit Dominus terram AEgypti desolatam, et perdiderit multitudinem ejus, et percussi fuerint omnes habitatores illius, ut isto profectu scire possint quod ipse sit Dominus. Quod autem jungitur: Planctus est, et plangent eum filiae gentium super AEgyptum, et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus, perspicuum est animas omnium gentium, quae prius oppressae fuerant sive earum gentium quae nequaquam in AEgypto morabantur, sed in regione viventium, interfectum draconem plangere, et omnem multitudinem ejus: non spe salutis, sed quod de tanta potentia suo vitio et superbia dejectus sit in aeterna supplicia.