Latin
10.6.25 to 10.6.42
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.6.25-42
Unproofread scanNot analysed yet
Quin potius cum videris tantam tecum apud inferos multitudinem dormientium, et sepulcrum tuum fortissimorum quondam principum circumdari memoriis, habebis consolationem, leviora tormenta aestimans consortio plurimorum. Haec interim juxta simplicem sensum strictim dixisse sufficiat. Nunc eadem brevitate, quantum explanationis patitur difficultas, spiritualis intelligentiae summa quaeque carpamus. Supra una mensis die factus est sermo Domini ad Prophetam: hic quinta decima. In prima autem eis, hoc est, in kalendis, mensis exordium est: in quinta decima, quando totus lunae orbis impletur, et siquidem primus mensis fuerit, azymorum est prima dies; sin autem septimus, scenopegiarum, quando figuntur tabernacula (quae solemnitates apud Hebraeos vel maximae sunt). Fit autem planctus super fortitudinem. Egypti, ut fortis in malo esse desistat: et recipiat infirmitatem, et quando infirmior fuerit, tunc fortior. Pro fortitudine AEgypti, in Hebraico habet multitudinem. Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem, et multi ingrediuntur per eam (Matth. VII 13): sicut e contrario dicitur ad Israel: Vos autem estis pauci inter omnes gentes (Deut. XXVIII, 62): semper enim virtus rara est, et arcta et angusta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur peream. Quod autem AEgyptus plangitur, et mortuae filiae ejus, juxta LXX, sive gentium robustarum deducuntur ad terram ultimam in lacum, sive in foveam profundissimam, significantur animae in AEgypto hujus saeculi commorantes quae perdiderunt eum qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6): et peccatis mortuae, pondere eorum ad inferos detrahuntur, dicente peccatore: Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5). Istae sunt de quibus scriptum est in alio loco: Ingredientur in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, paries vulpium erunt (Psal. LXII, 10). Qui enim fodit foveam, incidet in eam (Eccli.