Latin
10.6.78 to 10.6.95
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.6.78-95
Unproofread scanNot analysed yet
XI, 3). Sed hic timor spe Domini mitigatur, dicente Ecclesiastico viro: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Domnus protector vitae meae, a quo trepidabo (Psal. XXVI, 1)? Post haec dicitur: Ibi AEtam [Al. Assur], et omnis multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus, haud dubium quin Assyrii. AElam in linguam nostram venitur, ascensus eorum. Omnes enim qui Christi humilitate contempta, diaboli ascendere superbiam, et se in falsi nominis scientia esse aliquid aestimaverunt, AElamitae sunt nuncupandi, qui Assyrii regis sepulcrum ambiunt, et interfecti sunt vulneratique gladio. Et licet in excelso posuerint os suum, tamen descenderunt immundi et incircumcisi ad terram ultimam, ut quanto sublimius fuerant elevati, tanto fortius caderent. Isti posuerunt terrorem suum non semel, sed secundo in terra viventium. Quis enim Ecclesiasticorum ab hujuscemodi AElamitarum terrore securus est, et non aliquem sui perdidit gregis? Pulchreque Ecclesia Christi appellatur terra viventium, ut e contrario haereticorum conciliabula mortuorum terra esse credantur: Et portaverunt, inquit, ignominiam, sive tormentum suum cum his quos secum detraxerunt in lacum, et in profundum inferni: quorum cubile in medio interfectorum est: eorum videlicet quos suo mucrone jugularunt, et circumdantur hujuscemodi populis. Hi populi. Assyrii regis populi sunt, et licet circumcisos esse se jactent: tamen incircumcisi interfectique sunt gladio, et tertio dederunt terrorem atque formidinem in terra viventium. Unde portaverunt tormentum suum atque supplicium in medio eorum, quos suis fraudibus deceperunt. Ibi quoque est, id est, juxta Assyrium Mosoch, et Thubal, et omnis multitudo ejus in circuitu sepulcri ejus: omnes incircumcisi interfectique, et cadentes gladio, qui dederant formidinem suam in terra viventium. Pro Mosoch et Thubal, Symmachus et Theodotio interpretati sunt cubile eorum, ut ostenderent cubilia haereticorum, immo foveas sempiternas Assyrii regis esse supplicia. Mosoch interpretatur insania: Thubal, conversio, non in bonum a malo sed de bono in malum;