# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.6.96-111

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 10.6.96 to 10.6.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.6.96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.6.96

sive universa, ut offendat omnes haereticos insanire, et pari studio ad pejora converti (Rom. XII). Nec mirum si insanientes, et coacervati in malum habent multitudinem, cum AEgyptii regis socii sint qui gaudet multitudine. Omnes hi interfecti gladio qui dederant formidinem suam, non semel, nec secundo, sed tertio in terra viventium, de quibus supra plenius diximus. Sequitur: Et non dormient cum fortibus, sive gigantibus cadentibusque, et non circumcisis, qui descenderunt ad internum cum armis suis: et posuerunt gladios suus sub capitibus suis; et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum; quia terror fortium facti sunt in terra viventium. Hi, inquit, qui haereticorum principes exstiterant, ad tantum malitiae pervenere culmen atque cruciatum, ut nec cum fortibus atque gigantibus, qui a principio corruerunt, similia mereantur ferre supplicia. Qui, nequaquam erroris sui acta poenitentia, descenderunt ad inferos cum armis suis, rebelles contra Deum, et Ecclesiam ejus; secum arma deferentes, de quibus scriptum est: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae (Psal. LVI, 5); et posuerunt, ait, gladios suos sub capitibus suis, requiescentes in animo perduelli; et pro summa victoria, sententiarum suarum jacula complexantes: in tantum ut iniquitates eorum fuerint, in ossibus eorum, hoc est, fortissima figmenta, et erroris sui dogmata possidentes. Quia terror fortium facti sunt in vita sua, sive in terra viventium. Quod quarto dicitur, ut fortissimos quosque, et habentes scientiam Scripturarum, et qui essent de regione viventium, sua perversitate terrerent, dum descendunt ad infernum cum armis suis, et ponunt gladios suos sub capitibus suis, et iniquitates eorum usque ad ossa perveniunt. Post haec scriptum est: Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, quod vel ad Pharaonem, vel ad fortitudinem, sive multitudinem AEgypti dicitur, et quod ipsa conteratur, juxta illud quod scriptum est: Deus autem conterat Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
