# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.7.33-47

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 10.7.33 to 10.7.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.7.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.7.33

Nec statim sequitur: ut quia Propheta praedicit, veniat quod praedixit. Non enim praedicit ut veniat, sed ne veniat: nec qua Deus loquitur, necesse est fieri quod minatur, sed ideo comminatur, ut convertatur ad poenitentiam cui minatur, et non fiat quod futurum est si verba Domini contemnantur. Possumus autem tripliciter locum istum disserere: ut terra quae sibi speculatorem constituit, vel juxta litteram, terra Judaea sit, vel juxta spiritualem intelligentiam, Ecclesia, quae saepe de novissimis populi sui speculatorem eligit, illum videlicet, quem et Apostolus scribens ad Corinthios assumit judicem (I Cor. XV), vel certe anima credentis, quae mentem atque rationem praeponit populo ac turbae cogitationum suarum: ut non omnia cogitationum incentiva suscipiat, sed judicet atque discernat quae sectanda sibi, quaeve fugienda sint, Speculator terrae Judaee, vel rex potest intelligi, vel propheta: speculator autem Ecclesiae, vel episcopus, vel presbyter, quia a pupulo electus est, et Scripturarum lectione cognoscens, et praevidens quae futura sint, annuntiet populo, et corrigat delinquentem. Unde magnopere formidandum est, ne ad huc officium accedamus indigni et assumpti a populo, negligentiae nos demus atque desidiae: et quod his pejus est, deliciis ventrique et otio servientes, honorem nos accepisse putemus, non ministerium. Siquidem Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28): et pedes discipulorum lavit (Joan. XIII), ut ostenderet omnes sordes et vitia a magistris in discipulis debere dilui atque purgari. Nec statim respondeamus, quid prodest docere, si nolit auditor facere quod docueris? Unusquisque enim ex suo animo atque officio judicatur. Tu si locutus non fueris, ille si audire contempserit. De magistris negligentibus Salomon loquitur: Sapientia abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque (Eccli. XX, 32)? Tale quid significatur et in Evangelio (Marc. IX), quod qui scandalizaverit unum de minimis Ecclesiae, expediat, ei ut alligetur ad collum ejus mola asinaria, et abjiciatur in profundum, quam in spocula constitutus, plurimis noceat.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
