# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.8.1-17

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 10.8.1 to 10.8.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/10.8.1

(Vers. 10 seqq) « Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel, sic locuti estis dicentes: Iniquitates nostrae, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus, quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: Nolo mortem impii, sed ut revertatur impium a via sua, et vivat. Convertimini a viis vestris pessimis: Et quare moriemini, domus Israel? Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacunque die peccaverit; et impietas impio non nocebit ei, in quacunque die conversus fuerit ab impietate sua, et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacunque die peccaverit. Etiam si dixero justo, quod vita vivat; et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Sin autem dixero impio, morte morieris; et egerit poenitentiam de peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit [Vulg. addit ille impius], rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet, et non morietur. Omnia peccata [Vulg addit ejus]. quae peccavit, non imputabantur ci: judicium et justiiam fecit, vita vivet: Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini, et ipsorum via injusta est. Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas Judicabo de vobis, domus Israel Si negligenter legamus, videtur nobis eadem prophetia esse, quae supra in qua dicitur: Numquid valens cupio mortem iniqui, dicit Dominus, nisi concerti eum a via sua mala et vivere (supra, XVIII, 23)?

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
