Latin
Book 10
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.9
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 21, 22.) «Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense (Vulg. tacet mense), quinta mensis transmigrationis (sive captivitatis) nostrae: venit ad me qui fugerat (sive qui salvatus fuerat) de Jerusalem, dicens: Vastata (sive capta) est civitas. Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam venitet qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperio ore meo non silui amplius. »Undecimo anno regni Sedeciae, quinto mense, capta est civitas Jerusalem. Haec autem prophetia, duodecimo anno, decimo menso, quinta mensis captivitatis, sive transmigrationis. quando captus est Jechonias (Al. cum Jechonia). Ex quo ostenditur, post unum annum et quatuor menses, et viginti quinque dies, capta Jerusalem, venisse Babylonem unum civium Jerusalem, qui nuntiaret captam urbem atque vastatam. Ante unum autem diem quam veniret qui ista narraret, vesperi facta est manus Domini ad Ezechielem prophetam, quae aperuit os ejus quod diu clausum fuerat, et quidquid erat ille dicturus, hic factum ante replicavit: nec siluit amplius, videns prophetiam suam opere completam, et nequaquam dubitare populum qui erat in Babylone, vel eos qui capti erant de vaticinio prophetali. Tunc enim aperitur os prophetae, quando quod prius nuntiaverat, opere monstrant effectum: et tota libertate proclamat, qui nequaquam futura, sed vel praesentia, vel transacta demonstrat. Hoc secundum litteram. Caeterum juxta anagogen, si Ezechiel interpretatur fortitudo Dei; Christus autem est Dei virtus, et sapientia (I Cor. I, 24), hoc intelligendum, quod capta Jerusalem et subversa, quicunque perfidiam Judaeorum potuerit evadere, quales fuerunt apostoli, et reliquiae quae salvae factae sunt, ipse Christo nuntiat omnes caeremonias Judaeorum esse subversas, quas quidam usque hodie observandas putant, non audientes illud Apostoli: A gratia excidistis qui in Lege justificamini (Galat. V, 4). Mirorque hominum pertinaciam, id velle sermone defendere, quod opere implere non audeant, nisi forte sub pelle ovium, id est, Christianorum, lupi celantur Judaici. Quid defensor [Al. defensores et personant] synagogae in Christi Ecclesiis personat? Capta ergo Jerusalem atque subversa, aperitur os Domini per apostolos et apostolicos viros, qui possunt dicere: Os meum apertum est ad vos, o Corinthii; et: Apertum est mihi ostium magnum et efficax (II Cor. VI, 11). Et illud: Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131), quod nunquam facere poterit, nec audire cum Israel: Audi, Israel, et tace: sed in toto orbe resonabit, et Christi Evangelium pandet (Al pandetur) gentibus. Unde juxta hunc sensum et duodecimus annus ad duodecim refertur tribus, et decimus mensis ad tempus propitiationis Judaicae, quae Graece dicitur Ιλασμό; :et quinta dies mensis ad sensus carneos, quae omnia, capta Jerusalem, et Evangelio succedente, deleta esse, et transisse monstravimus: et vespere, hoc est, in consummatione mundi factam manum Domini ad verum Ezechiel, qui futuras ruinas urbis cecinerit per prophetas, et mane impletas esse monstravit.