# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.10.1-23

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 11.10.1 to 11.10.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.10.1

(Cap. XXXIX.—Vers. 1 seqq.) « Tu autem, fili hominis, vaticinare adversuui Gog et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Gog principem capitis (sive Ros), Mosoch et Thubal; et circumagam (sive congregabo) te; et reducam (sive deducam) te; et ascendere [Vulg. addit te] faciam de lateribus (sive de novissimis) Aquilonis; et adducam te super montes Israel. Et percutiam (sive perdam) arcum tuum in manu (sive de manu) sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua; et dejiciam te super montes Israel, et cades tu et omnia agmina tua, et populi (sive gentes) quae tecum sunt. Feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terrae dedi te devorandum. Super faciem agri (sive campi) cades: quia ego loculus sum, dicit Dominus Deus. Et emittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter (sive et habitabuntur insulae in pace): et scient quia ego Dominus. Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam (sive non polluetur) nomen sanctum meum amplius; et scient gentes quoniam ego sum Dominus sanctus Israel. Ecce venit, et factum est (sive et scies quoniam erit), dicit Dominas [Vulg. addit Deus]: haec est dies de qua locutus sum. Et egredientur habitatores urbium [Vulg. de civitatibus] Israel et succendent et comburent arma, clypeum et hastas (sive peltas et contos), arcum et sagittas, baculos manuum [Vulg. manus]: et contos (sive lanceas): et succendent ea igni septem annis. Et non portabunt (sive non assument) ligna de regionibus (sive de campis) neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant; et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. Et erit in die illa, dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel;

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
