Latin
11.10.96 to 11.10.106
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.10.96-106
Unproofread scanNot analysed yet
festivitates omnes complemus in pupulis: nec solum magistri, sed et omnis populus hoc certatim faciet, ut sepeliat Gog. et terra operiat; et nequaquam aerem liberum capere permutat. Post necem autem et interfectionem, sive sepulcrum Gog, eligentur viri ecclesiastici, qui hoc habeant studii, ne quid in terra Israel maneat sordium pristinarum, ne quid morticinum; qui lustrent terram, et requiram mortuos, et sepeliant, ut videlicet mundetur terra Ecclesiae. Sin autem post septem menses, quando debent esse cuncta purgata, hi qui terram peragrant atque circumeunt, in aliquo os hominis, hoc est, duritiam haereticae pravitatis, sive morticinum quid doctrinae pristinae viderint mansisse, ponent juxta illud, sive aedificabunt, titulum: ut postquam notati fuerint, qui hujuscemodi sunt: tunc vel emundentur, vel sepeliantur cum Gog, et in tumba [al. turba] sepulturae illius retrudantur. Nomen autem civitatis, ubi servorum Damini victoria est, et jacent adversarii, et omnis inimicorum ejus multitudo prostrata est, appellabitur amona, sive polyandrion ut finis omnium, restitutio puritatis sit. Denique sequitur: «Et mundabunt terram; »haud dubium quin hi de quibus supra scriptum est: «Quaerere incipient, et circuibunt peragrantes terram. »