Latin
11.2.14 to 11.2.28
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.2.14-28
Unproofread scanNot analysed yet
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eos sicut visilat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum (sive quando fuerit caligo et nubes in medio ovium, suarum separatarum): sic visitabo oves meas, et liberabo eas, de omnibus locis in quibus dispersae fuerant, in die nubis et caliginis. Et educans eas (sive eos) de populis (sive de gentibus), et congregabo eos (sive eos) de terris (sive regionibus), et inducam eas (sive eos) in terram suam, et pascam eat (sive eos) in montibus Israel,, in rivis et in cunetis sedibus terrae. In pascuis uberrimis poscam eas (sive eos), et in mantibus excelsis Israel erunt pascua earum (sive ovilia eorum); ibi requiescent in berbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam (sive requiescere), dicit Dominus Deus. Quod perierat, requiram, et quod abjectum erat (sive erraverat) reducam: et quod confractum fuerat, alligabo, et quod infirmum erat, consolidabo (sive confortabo): et quod pingue et forte, custodiam, et pascam illas in judicio (sive cum judicio). Vos autem, greges mei (sive oves meae), haec dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus, et pecus arietum et hireorum. Nonne satis vobis erat pascua bona [Vulg. pascuam bonam] depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcabatis [Vulg. conculcastis] pedibus vestris, et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis [Al. turbastis]. Et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos [Vulg. vos]: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum (sive inter pecus forte et infirmum): pro eo quod lateribus, et humeris vestris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras.