# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.2.174-184

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 11.2.174 to 11.2.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.2.174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.2.174

XV, 1). Et non erunt ultra imminuti fame in terra. Ergo fames in terrenis est: fames autem audiendi sermonem Dei, quae sub pastore bono, et germine nominato, atque omnium sermone celebrato, et plantatione pacis, nequaquam erit in terra; neque amplius opprobriis gentium subjacebunt, ut dicant: Ubi est Dominus Deus eorum (Psal. CXIII, 10)? Et scient post haec omina, quod non solum ipse sit Dominus, quod et supra quoque dixerat; sed cum additamento, quod Dominus omnium proprie Deus eorum sit cum eis, qui dicit in Evangelio ad apostolos: Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Cum autem fuerit ipse Dominus Deus eorum, tunc et ipsi erunt populus ejus, non quilibet, sed qui meruerint appellari domus Israel. Ac ne putaremus universa quae dicta sunt, ad pastores et oves hircosque et arietes pertinere, solvit aenigma, imo metaphoram, et ponit manifestius: Vos autem oves meae, et oves pascuae meae homines estis. Omnis igitur sermo divinus de hominibus est, ad quos dicit: Ego sum Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
