Latin
11.2.45 to 11.2.64
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.2.45-64
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc notandum, quod a duodecimo anno, decimo mense, quinta mensis transmigrationis, sive captivitatis Jechoniae, et qui cum eo capti fuerant, nsque ad vicesimum et quintum annum, quando super montem urbis aedificatae templum exstruitur, et incredibilia Ecclesiae sacramenta panduntur, nullus in medio annus, nullumque tempus est positum; sed simpliciter dicitur: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere ad illas et ad illos, ut intelligere debeamus omnia quae leguntur tredecim annis, diversis dicta temporibus; et tamen certa inter se spatia temporum non habere. Ad pastores autem Israel sermo dirigitur, quos vel reges, vel principes, Scribas et Pharisaeos, ac magistros Judaici populi debemus accipere. Vel certe in Evangelico populo, episcopos, presbyteros, et diaconos: aut juxta mysticos intellectus, angelos singularum Ecclesiarum, ad quos scripsit Joannes in Apocalypsi sua (cap. I), et quorum angeli quotidie vident faciem Dei (Matth. XVIII). Primumque dicitur: Vae pastoribus Israel, qui cum gregem Domini pascere debeant, et saluti illius providere, pro sua festinant luxuria. Unde magnopere cavendum est, et observanda illa praecepta: Ne quaeras judex fieri. ne forte non possis auferre iniquitates (Eccli. VII, 6). Et iterum: Quanto major es, tanto magis te humilia, et in conspectu Domini invenies gratiam (Eccli III, 20). Et rursum: Ducem te constituerunt, ne eleveris: sed esto inter eos quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). Unde et Apostolus, quasi parvulum atque lactentem inter discipulos esse se dicit (I Cor. III). Quodque sequitur: Lac comedebatis, et lanis operiebamini, per metaphoram pastorum ad principes loquitur, de quibus et in alio loco scriptum est: Qui devorant plebem meam sicut escam panis (Psal. LII, 5). In lacte omnes escas intellige: in lanis, multiplicem vestium varietatem. Quod autem dicitur: Et quod crassum erat, occidebatis, de divitibus populi loquitur, quos mali principes in Ecclesiis jugulare narrantur, dum eos [Al.