# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.3.76-81

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 11.3.76 to 11.3.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.3.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.3.76

Et insurrexistis, inquit, super me ore vestro, sive magnifice locuti estis, non ut putatis contra montes, sed per illos adversum me, et rogastis (Al. derogastis), sive clamastis adversum me. Omnes enim preces vestrae, o mons Seir, et socii montis Seir, de quibus supra dictum est (supra eod.): Implebo montes ejus, et colles, et valles, et campos, sive torrentes. fuerunt adversum me: nequaquam preces, et orationes, ut putatis ad Deum, sed clamores, vociferationes, atque blasphemiae. Unde et Dominus comminatur, et dicit: Sicuti gavisus es super haereditate domus Israel, quando tuis persecutionibus dissipata est, atque lacerata et in toto orbe dispersa: sic faciam tibi. Laetante enim universa terra viventium, terraque sanctorum, et omnibus conversis ad servitutem Dei, tu dissipatus eris, mons hispide, mons pilose, et omnis Idumaea, opera videlicet terrena, et cruori et sanguini dedita, ut tunc cognoscas quod ipse sim Dominus, qui alibi sum locutus: Ego sum Dominus Deus vester.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
