# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.4.1-16

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 11.4.1 to 11.4.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.4.1

(Cap. XXXVI.—Vers. 1 seqq.) « Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israel, et dices: Montes Israel, audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus, eo quod dixerit inimicus de vobis, euge, altitudines (sive solitudines) sempiternae in possessionem (Vulg. haereditatem) datae sunt nobis, propterea vaticinare, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum (sive pro eo quod dispersi estis ab bis qui ia circuitu vestro sunt), et facti in haereditatem (sive in possessionem) reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae, et opprobrium populis [Vulg. populi] (sive gentibus). Propterea, montes Israel. Audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis parietinis (sive dissipatis) et urbibus derelictis quae depopulatae sunt, et subsannatae (sive conculcatae) a [Al. et] reliquis gentibus per circuitum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, qui [Vulg. quae] dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio [Al. gladio], et toto corde, et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarem (sive cum odio despicientes animas, ut subverterent eas in vastatione). Idciro ait [Vulg. tacet ait], vaticinare super terram Israel, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo, et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem (sive opprobria) gentium sustinueritis. Idcirco haec dicti Dominus Deus (sive Adonai Dominus): Ego levavi (sive levabo) manum meam: ut gentes quae iti circuitu vestro sunt, ipsae confusionem (sive ignominiam) suam portent. Vos amem, montes Israel, ramos vestros (sive uvas vestras) germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope est enim ut veniat. Quoniam ecce ego ad vos, et convertar ad vos (sive respiciam vos), et arabimini, et accipietis sementem, et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel, et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur (sive deserta aedificabuntur).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
