Latin
11.4.17 to 11.4.22
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.4.17-22
Unproofread scanNot analysed yet
Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent, et hahitare vos factam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio: et scietis quia ego sum Dominus. Et adducam (sive generabo) super vos homines, populum meum Israel, et haereditate possidebunt te (sive vos), et eris (sive eritis) in possessionem [Vulg. haereditatem], et non addes ultra, ut absque eis sis (sive et non addetis ultra, ut absque liberis vos faciant). Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt de vobis (sive tibi), devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam: propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dom nus Deus: nec auditam faciam in te (sive in vobis) amplius confusionem (vel ignominiam) gentium, et opprobria populorum nequaquam portabis (sive portabilis), et gentem tuam non amittes amplius (sive gens tua absque liberis ultra non erit), dicit Dominus Deus. »Supra ponitur prophetae facies, sive convertitur adversum montem Seir: hic filius hominis loquitur ad montes, sive super montes Israel, qui jubentur Dei audire sermonem. Et ut parumper differam tropologiam, totius ad montes Israel prophetiae breviter hic sensus est: Quia insultavit vobis inimicus, hoc est, mons Seir, et putavit quod in perpetuum ipse vos possideret, et altitudines quondam Domini nunc desertas cessisse sibi in haereditatem, et non solum dixit, sed et aliquanto tempore vos possedit: intantum ut superbe loqueretur contra vos, quod opprobrium essetis cunctis gentibus: propterea haec dicit Dominus Deus, non solum monti Seir, sed et montibus ejus et collibus, torrentibus, vallibusque, et desertis atque vastatis, et urbibus derelictis: quoniam igne zeli sui, et adversum omnes quidem gentes, sed praecipue contra Idumaeam locutus sit, quae cum caeteris, inquit, gentibus tenuit terram meam in possessionem, et possedit gladio, et toto corde possedit, ut ejiceret habitatores de ea, terramque vastaret.