# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.4.23-35

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 11.4.23 to 11.4.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.4.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.4.23

Propterea loquere, ait, propheta, super terram Israel, et dices montibus, et collibus, et jugis (pro quibus Septuaginta τα?; νάπαις interpretati sunt, quae nos nemorosa intelligimus loca) et vallibus. Haec dicit Dominus Deus: in zelo, et in furore meo, opprobrii vestri ultor existam, et levabo manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ignominiam et confusionem suam portent: vos autem o montes Israel, secundum pristinum statum germinetis virgulta, ramosque mittatis, sive, juxta LXΧ, afferatis uras, quibus populus meus saturetur Israel. Quod non putetis post longum tempus futurum, prope est, instat, et veniet tempus. Ac ne vobis videatur hoc esse difficile, ipse ego veniam ad vos, et qui a vobis recesseram, convertar ad vos, ut pristinam culturam recipiatis, et semente omnia compleantur, ita ut multi in vobis sint homines, et habitentur civitates, quae prius destructae fuerant. Et non solum homines multiplicabo: sed et jumenta seque multiplicabuntur et crescent, et habitare [Al. babitari] vos faciam sicut a principio, quando Moyse duce, trans Jordanem duae et semis tribus acceperunt possessionem trans Jordanem (Num. XXXII) et sub Jesu filio Nave, aliae novem et semis tribus terram Judaeam possederunt (Josue I et XIII: bonisque vos donabo multo majoribus, quam habuistis ab initio priusquam captivitates varias sentiretis. Et cum hoc vobis fecero, tunc cognoscetis quod ego sim Dominus. Et impleberis, inquit, o terra Israel, populo meo, qui te haereditate tenturus est, et eris eis possessio, et non addes ultra, ut absque filiis sis. Cum autem multiplicatus fuerit vester habitator, o montes Israel, tunc nequaquam dicent inimici vestri, contra vos, quod homines devoretis, et absque liberis sit vestra possessio; sed e contrario multiplicetis homines, et largissimam prolem vestra posteritas germinet. Nec audies, inquit, amplius, nec sustinebis confusionem gentium, sed nec amittes gentem tuam, ut aliquando sustineas captivitatem, quia Dominus locutus est.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
