Latin
11.6.75 to 11.6.88
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.6.75-88
Unproofread scanNot analysed yet
Nec statim haereticis occasionem dabimus, si haec de resurrectione communi intelligi denegemus. Nunquam enim poneretur similitudo resurrectionis ad restitutionem Israelitici populi significandam, nisi staret ipsa resurrectio, et futura crederetur: quia nemo de rebus non exstantibus incerta confirmat. Totaque nostra illo tendit assertio, quod quomodo videtur incredulum, quod ossibus aridis, et multa vetustate confectis, futura resurrectio promittatur; et tamen futurum est quod promittitur; sic et restitutio populi Israel, qui ductus est in captivitatem, et in toto orbe dispersus, videtur quidem incredibilis his qui Dei non norunt potentiam, sed tamen futura est: quia ego, inquit, Dominus locutus sum, et faciam sicut pollicitus sum. Denique et in anteriori prophetia, in qua montibus Israel antiquus repromittitur status, dicit ad eos Dominus: «Et convertar ad vos, et arabimini, et accipietis sementem, et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel. »(Supra, XXXVI, 9, 10): Et rursum, quod domus Israel habitatura sit in terra sua, quae quondam inculta, postea futura sit quasi hortus voluptatis, et civitates desertae, et destitutae muniantur; et multiplicetur in eis domus Israel, sicut grex ovium, et caetera quae sequuntur ad eumdem sensum pertinere, qui nunc sub tropologia et parabola dicitur aridorum ossium, et penitus nullum humorem vitae habentium, impleto illo quod in Evangelio scriptum est: Quae apud homines impossibilia videntur, apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX,. 26)· Ejecti sunt autem de sepulcris suis, de sepulcris captivitatis et vinculis quibus servitute Babylonica tenebantur astricti. Sed haec omnia Judaei, vel sub Zorobabel, ut prius dixi, expleta confirmant, quando magna est facta commotio; et regnum Chaldaeorum in Medos, Persasque translatum: vel in praesentia Christi sui, quem putant esse venturum. Nos autem spiritaliter post crucem Domini Salvatoris completa memoramus; et quotidie fieri in his vel maxime, qui instar Lazari peccatorum suorum fasciis colligati, ad vocem Domini suscitantur (Joan.