Latin
11.9.104 to 11.9.119
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.9.104-119
Unproofread scanNot analysed yet
VI): multitudo nimia est, omnesque arripiunt contra Ecclesiam clypcum et gladium, et sunt gentes acvissimae et inimicae Israel, Persae, AEthiopes, et Libyes: quorum adversum populum Dei in Scripturis sanctis bella narrantur. Gomer quoque et domus Thogornia, qui veniunt de lateribus Aquilonis, qui est ventus frigidissimus, et nomine Dexter vocatur, totumque robur Magog, et omnes qui subjecti sunt ei populi, venient cum illo ad praelium. Cui dicitur per ironiam: praepara te, instrue, et omnem multitudinem tuam quae tuis paret imperiis coacerva ad te; et scito quod post dies multos visitaberis, juxta illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum (Psal. LXXXVIII, 33), In novissimo, inquit, annorum venies. Unde et Joannes loquitur: Filioli mei, novissima hora est (I Joan. II, 18). Et populus gentium hora undecima ad operandam conducitur vineam (Matth. IX), ad quorum terram, id est, terram mitium, terramque sanctorum, quae affert centenos, et sexagenos, et tricenos fructus, venit Gog expugnandam, quae reversa est, sive aversa a gladio. Scit enim scriptum: Dissipa, Domine, gentes quae bella volunt (Psal. LXVII, 32). Et in pace consistit, et congregata est de populis et gentibus multis; ut nationum errore contempto, veniret ad montes Israel, patriarchas videlicet et prophetas, qui fuerunt quondam deserti jugiter sinelege et praeceptis Dei: cui postea dicitur: Plura filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV, 1). Ista sunt deserta et inaquosa, in quibus diabolus locum invenire non poterat, quia vocati fuerant ad salutem, et postea assumptis aliis septem daemonibus nequioribus se, reversus est in domum suam (Matth. XI), ad gentem videlicet Israel, Haec, inquit, de populis educta est, subauditur terra: sive hic de gentibus eductus est, ut intelligatur credentium populus qui habitavit in pace, et confidit in Domino.