# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.9.120-136

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 11.9.120 to 11.9.136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.9.120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.9.120

Ascendens autem Gog cum omni exercitu suo, quasi tempestas ve niet, et quasi nubes, ut operiat terram credentium. Quis enim haereticorum, quorum princeps diabolus est, non quasi tempestas venit contra Ecclesiam, et nube verborum suorum, simplices quosque credentium opprimere et operire festinat? Unde dicitur ad eum: Quantum in te est, cuncta operies tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. Pulchreque ascendens Gog non habet pluviam voluntariam, non imbrem temporaneum et serotinum, qui arentia arva laetificet, sed tempestatem et caliginem, ut cuncta tenebris et errore confundat. Propterea haec ci loquitur Dominus Deus: In illo tempore, hoc est, in diebus novissimis, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam, Scriptura dicente: Si spiritus potestatem habentis ascendere voluerit super te, locum tuum ne derelinquas (Eccle. X, 4). E contrario autem in sancti cor ascendit Deus, de quo scriptum est: Ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII, 6). Dicitque Gog: Ascendam ad terram absque muro, sive projectam, hoc est, quae Dei auxilio destituta est, nec dialecticorum argumentatione munita; veniam ad quiescentes, habitantesque secure sive in pace. Rex enim noster pacificus est, et in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3). Omnes, inquit, habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis. Hoc diabolus princeps haereticorum loquitur, quod nulla habeat munimenta Ecclesia; nec sapientiam saecularem, quae apud Deum stultitia est, ut diripiat spolia, et invadat praedam Ecclesiae, et inferat manum suam super eos qui deserti fuerant, quando Dei notitiam non habebant: et postea restituti per Christum, veniant ad Patrem, cui loquitur in Evangelio: Pater, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Et ut sciamus populum qui desertus fuerat, et postea restitutus, significare populum Christianum, sequitur: Et super populum qui est congregatus ex gentibus: Qui populus possidere coepit haereditatem Christi, et esse habitator umbilici terrae, de qua scriptum est: Operatus est salutem in medio terra (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
