# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.9.153-170

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 11.9.153 to 11.9.170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.9.153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.9.153

Oportet enim hareses esse, ut probati quique manifesti fiant (I Cor. XI, 19), et Dei voluntate αγωνιστής diabolus et omnia perversitatis dogmata derelicta sunt: ut sciant omnes gentes, et intelligant me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog, hoc est, cum poenis tuis me intellexerint judicem. Et facit apostropham ad ipsum Gog: Nonne tu ille es de quo locutus sum in diebus antiquis, in manibus servorum meorum prophetarum Israel? Moysi videlicet, qui ait in Numerorum libro, duntaxat juxla LXX: Egredietur homo de semine ejus, et dominabitur gentium plurimarum, et elevabitur Gog regnum ejus, et crescet regnum illius (Num. XXIV, 7). Caeterum juxta Hebraicum ita scriptum reperi: Tolletur propterea Agag [Vulg. Gog] rex ejus, et auferetur regnum illius: eo quod regnum Israel in Saule propter Agag regem Amalech destructum sit. Et in alio loco: Mundabit terram populi sui (Joel. III, 21). Joel quoque in valle Josaphat, hoc est, judicii Dei, describit populos congregandos. Et Isaias omnesque prophetae, in quorum manibus, et bonis operibus sermo fit Domini. Cum igitur veneris super terram Israel, ascendet indignatio mea in furore meo contra te, et in zelo meo pro populo meo. In igne irae meae locutus sum, qui omnia vitiorum tuorum ligna consumat. illo, inquit, tempore erit magna commotio super terram Israel. Immittente enim diabolo, crebra contra Ecclesiam persecutio fiet: quae quando sopita fuerit, et Dei victa praesidio, tunc connnovebuntur a facie ejus pisces maris, et volucres coeli, et bestiae agri, et omne reptile, quod movetur super terram, cunctique homines qui sunt super faciem terrae. Quod manifeste de habitatoribus Ecclesiae demonstratur: quorum alii, ut pisces maris; alii, ut volucres coeli; alii, ut bestiae agri et omnia reptilia, quae moventur super terram;

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
