Latin
11.9.189 to 11.9.194
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.9.189-194
Unproofread scanNot analysed yet
Plures enim habent haeretici socios, imo diabolus princeps eorum infinita multitudine circumdatur. Omnique errore sublato, et punitis atque destructis haereticorum principibus, magnificatur Dominus, et sanctificatur in credentibus, et notus fit in oculis gentium multarum, quae illius fidei crediderunt: et tam ex beatitudine sui, quam ex adversariorum poenis scient, atque cognoscent, quod ipse sit Dominus. Haec ut potuimus interpretati sumus, obediemes illi praecepto: Neque ad dexteram, neque ad sinistram declinabis, sed via regia ingredieris (Deut. XXVIII, 14). Si quis autem nostra reprehendit: aut meliora proferat, quae sequamur, aut si nihil voluerit dicere, perfectam Deo scientiam derelinquat; dum tamen sciat nequaquam in nobis vires, sed animum judicandum.