Latin
11.9.25 to 11.9.37
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.9.25-37
Unproofread scanNot analysed yet
Gladius uniuscujusque (sive hominis) in fratrem suum dirigetur. Et judicabo eum peste (sive morte) et sanguine, et imbre vehementi et lapidibus immensis (sive grandinis). Ignem et sulphur pluam super eum, et per exercitum ejus (sive super omnes qui cum eo sunt), et super populos multos qui sunt cum eo. Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in conspectu [Vulg. oculis] gentium multarum, et scient quia ego sum Dominus. »Primum historiae fundamenta jacienda sunt, sciendumque quod ad Ezechielem prophetam iste extremus sermo sit Domini. Neque enim post hunc simile quid possumus invenire, praeter illud quod in vicesimo quinio anno scriptum est transmigrationis Jechoniae: Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc, hoc est in terram Israel, quando aedificatio templi describitur, et caeremoniarum ejus ordo narratur. Deinde observandum est, quod ponitur, sive obfirmatur facies prophetae contra Gog terram, sive terram Magog. Obfirmatione enim et multa consideratione vultus opus est, ut quae dicuntur, nosse possimus secundum illud Apostolicum: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem reformamur, a gloria in gloriam quasi a Domini spiritu (II Cor. III, 18). Igitur Judaei et nostri judaizantes putant Gog gentes esse Scythicas immanes et innumerabiles, quae trans Caucasum montem, et Maeotidem paludem, et prope Caspium mare ad Indiam usque tendantur; et has post mille annorum regnum esse diabolo commovendas, quae veniant in terram Israel, ut pugnent contra sanctos, multis secum gentibus congregatis. Primum, Mosoch, quos Josephus interpretatur Cappadocas, deinde Thubal, quos idem Iberos, vel Hispanos, Hebraei Italos Suspicantur, habentes secum in exercitu Persas, AEthiopas, et Libyas: Gomer quoque et Thogorma, quos Galatas et Phrygas interpretantur: Sabaeos quoque et Dedan, et Carthaginenses, sive Tharsis, et hoc est, quod Joannes quoque in sua ponit Apocalypsi: Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur Satanas de custodia sua, et egredietur ut seducat gentes in quatuor angulis terrae, Gog, et Magog, ut congreget eos ad bellum, quorum numerus est sicut arena maris.