# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.9.38-55

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 11.9.38 to 11.9.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.9.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.9.38

Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos: et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi erat bestia et pseudopropheta: et cruciabuntur diebus et noctibus in saecula saeculorum (Apoc. XX, 7 seqq.), non intelligentes totum volumen Joannist quod Revelationis titulo praenotatur, esse mysticum, et revelatione nos indigere, ut possimus cum propheta dicere: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18). Alii vero terrenum sensum relinquentes, et Judaicas atque aniles fabulas quae noxiae sunt (I Tim. IV), et acquiescentes sibi, detrahunt in profundum, nimium ad alia conscendunt, et multo pejores fingunt, ut in coelesti Jerusalem, diaboli et omnis exercitus ejus bella describant, et sub τοπολογίαι; [al. etymologiis] gentium singularum interpretantur spiritalia nequitiae in coelestibus. Quae nos omnia lectoris arbitrio concedentes, non tam aliena damnare, quam ecclesiasticam explanationem affirmare conabimur. Gog, Graeco sermone δΰμα, Latino tectum dicitur. Porro Magog interpretatur, de tecto. Omnis igitur superbia et falsi nominis scientia, quae erigit se contra notitiam veritatis, his nominibus demonstratur. Ista sunt tecta, de quibus et Isaias loquitur in visione contra vallem Sion: Quid tibi factum est nunc, quoniam ascendistis omnes in tecta vana (Isa. XXII, 1)? Tectumque interpretabimur haereticorum principes: et de tecto eos, qui illorum suscepere doctrinas. Et pulchre post multas et mysticas in hoc volumine prophetias, extremum vaticinium est contra Gog et Magog. Si enim tempus judicii est, juxta Petrum, ut incipiat a domo Dei, et juxta hunc eumdem Ezechiclem, qui ait: « Et a sanctis meis incipite » (Supra, IX, 6), et novissimus inimicus destruetur mors (I Cor. XV, 26): in Isaia quoquo primus sermo fit contra Judaeam, in qua confessio Domini est, et extremus contra quadrupedes, quae in deserto sunt (Isa.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
