Latin
11.9.56 to 11.9.76
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.9.56-76
Unproofread scanNot analysed yet
II): recte et hic novissimus sermo fit contra Gog et Magog, qui oppugnant civitatem Dei, quam fluminis impetus laetificat (Psal. XLV). Et quae in Isaia dicit: Ego civitas prima, quae oppugnatur (Isa. XXVII, 10), et de qua in Evangelio scriptum est: Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V, 14), et plenius in psalmo: Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI, 3). Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 1). Porro quod in exercitu Gog, sive Magog, qui juxta Septuaginta, Symmachum, et Theodotionem, princeps est Bos, Mosoch, et Thubal: primam gentem Ros, Aquila interpretatur caput, quem et nos secuti sumus, ut sit sensus: Principem capitis Mosoch, et Thubal. Et revera, nec in Genesi nec in alio Scriptura loco, nec in Josepho quidem, quia omnia Hebraicarum gentium in primo Antiquttatum libro exponit nomina, hanc gentem potuimus invenire. Ex quo manifestum est, Ros non gentem significare, sed caput. Illud quoque breviter annotandum, quod in Ezechiel Gog, princeps terrae Magog esse dicatur. Apocalypsis vero et Gog et Magog nationes esse commemoret (Apoc. XX), quae egrediuntur de quatuor angulis terrae. Et quomodo a Jacob qui postea appellatus est Israel, ornnis populus Hebraeorum Israel sortitus est nomen (Gen. XXXII), et ab Aram Syria, a Mesraim AEgyptus, quorum in Genesi scripta sunt nomina (cap. X): sic et a principe Gog omnes qui ei subditi sunt, Magog appellantur. Mosoch autem interpretatur, amentia, et Thubal, tota vel omnia. Princeps igitur et caput superbientis amentiae, et omnium malorum, juxta illud quod scriptum est: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19), Gog et Magog appellantur. Quae gentes inimicae adversariaeque sanctorum, egrediuntur ab angulis terrae, rectam lineam relinquentes, et dispositionem castrorum Dei;