# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.9.77-103

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 11.9.77 to 11.9.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.9.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/11.9.77

quae narratur in Numeris, et illud testimonium nescientes: Multi de Oriente et Occidente, et Septentrione, et Meridie venient, et discumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno Dei (Matth. VIII, 11). Et in alio loco: Dicam Aquiloni, affer; et Africo, noli prohibere. Adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas ab extremo terrae, omnes qui vocati sunt nomine meo (Isa. XLIII. 6). Sed non tales anguli terrae, de quibus egrediuntur Gog et Magog: juxta quos angulos stat meretrix in Proverbiis (cap. XXIII), quae praetereuntes stultos juvenes per plateas, per latam videlicet et spatiosam viam quae ducit ad mortem, decipere festinat. Scribae quoque et Pharisaei orant in angulis platearum, ut ab hominibus videantur, qui receperunt mercedem suam (Matth. VI). Quae est igitur contra Gog comminatio? Circumagam te sive convertam, et ponam frenum in maxillis tuis. Primum, a sententia tua fluctuare te faciam atque converti. Et ponam frenum in maxillis luis, de quo scriptum est: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI, 9); ut indomitus equus atque lasciviens et corruens per praecipitia, freno Domini subjugetur: ad quem propheta dicit: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus (Habac. III, 8). Et ad Job per nubem et turbinem dicitur: Tu circumdedisti equo fortitudinem (Job, XXXIX, 19)? Tales erant equi et equites; quorum multitudinem Joannes vidit in coelo (Apoc. VI). Dicit ergo ad Gog; Educam, sive congregabo te, et omnem exercitum, vel fortitudinem tuam. Qui educitur, et de dispersione congregatur, retrahitur ad salutem, juxta illud quod in lege promittitur: Si fuerit dispersio tua a summitate cceli usque ad summitatem ejus, inde congregabo te (Deut. XXX, 3). Equos quoque ejus et equites vestitos loricis, qui imitantur armaturam Apostoli, et loricas justitae habere se jaciant (Ephes.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
