Latin
12.12.16 to 12.12.25
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.12.16-25
Unproofread scanNot analysed yet
secunda, labia transtulerunt: pro quo in Hebraeo habetur ASEPHA- THAIM …Et ubi nos diximus, super mensas autem carnes oblationis, Septuaginta posuere de suo, et in mensis desuper tecta, ut operiantur a pluvia et siccitate. Illud autem quod Hebraeis nominibus ediderunt. Thee, et Elau, et Elalamoth, et AElam, quid significet, supra admonuimus, et e regione ostendere potest nostra translatio: nec necesse est super hoc saepe admonere lectorem, et prudentiae ejus studioque diffidere. Introducitur ergo rursum ad portam quae respiciebat ad Aquilonem; sed nequaquam ut supra ad atrium exterius, sed interius. In eo enim quod in consequentibus dicitur: Vestibulum ejus respiciebat in atrium exterius, ostenditur hoc atrium fuisse intrinsecus. Per quae profectus ingredientis ostenditur; dum in singulis locis nomina mensuraeque sunt propriae, et fenestrae per circuitum luminis plena scientiae universa monstrantes, et per quinquaginta, et viginti quinque cubita remissionis divinorumque sensuum sacramenta sunt posita, ut in vestibulo atrii interioris positi, exteriora videamus: praetentorum et praesentium notitiam contemplantes, per quam veniamus ad duplices palmas atque victorias, et octo graduum mysteria cognoscamus, introgressi gazophylacia, in quibus templi divitiae continentur, et lavantur orationes nostrae ab omni sorde peccati: mensaeque ex utraque parte binae sunt positae, ut primum immoletur holocaustum, quod totum sacer ignis assumat, deinde pro peccato, et ad extremum pro ignorantia: quod vel scientes commisimus, vel ignorantes. Ad latus quoque exterius juxta Septuaginta erat rivus fabrefactus, qui holocaustorum cineres, et carnium virulentias [Al. jurulentias] efferebat exterius: sive erant duae mensae, et ad latus alterum vestibuli ejusdem portae duae mensae, id est, ex utraque pane quaternae, quatuor hinc, et quatuor inde, et post tergum, sive ad latus earum aliae octo mensae, ut simul faciant mensas sexdecim: quo numero Prophetarum mysteria demonstrantur, ut quidquid per Evangelicam offerimus dignationem, praedictum eorum vaticinationibus approbemus.