# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.12.26-38

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 12.12.26 to 12.12.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.12.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.12.26

Quodque inferuntur quatuor mensae de lapidibus quadris exstructae, et hae ipsae ad sacrificium et holocaustum [Al. holocaustorum], isti sunt vivi lapides qui volvuntur super terram, et habent secum angularem lapidem, quo veteris, et novi Instrumenti parietes continenttum. Quatuor autem numerus Evangelica sacramenta demonstrat, longitudine et latitudine habens unum cubitum et dimidium, id est, per quadrum, quae simul juncta tres cubitos faciunt, qui tres cubiti habent in altitudine cubitum unum: ut mysteria Trinitatis unius cubiti, hoc est divinae majestatis mensura conservet, dicente Domino ad discipulos: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Nomen autem Dei, quasi unius [Al. unus] altitudinis cubitus est, qui tres complectitur proprietates, et holocausta oblationum nostrarum semper assumit. Super ipsas autem quatuor mensas holocaustorum vivis lapidibus exstructas, quarum longitudo et latitudo, et altitudo descripta est, ponuntur vasa in quibus immolatur holocaustum martyrum, de quibus dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15); et eorum victimae, qui continentia, et corporis sanctitate, animas suas immolant Domino. Mensarumque istarum nomine, puto in Matthaeo, et Luca, Marco et Joanne apostolis contineri: quarum corona desuper flexa intrinsecus per circuitum margines ambiebat, ut holocausta contineret intrinsecus, et non passim fluere permitteret, teneretque carnes oblationis, sive ut LXX transtulerunt: Et ipsae mensae tectae erant desuper, propter imbrium violentiam, et aestivi solis nimiam siccitatem: ut carnes desuper positae, possint dicere cum Propheta: Per diem sol non uret nos, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6) Quorum alterum, nimiis pluviis, et tempestatibus tribulationum dissolvit oblationes; alterum vehementi aestu persecutionum arefacit quidquid oblatum est. Ignosce, lector, difficultati locorum: aut si melius quid invenire potes, doce: libenter discimus quod nescimus.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
