# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.13.1-15

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 12.13.1 to 12.13.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.13.1

(Vers. 44 seqq.) « Et extra portam anteriorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis Aquilonem, et facies eorum contra viam Australem: una ex latere portae Orientalis, quae respiciebat ad viam Aquilonis. Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam sacerdotum [Vulg. addit erit], qui excubant in custodiis templi. Porro gazophylacium quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei. Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum, et altare ante faciem templi. Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde, et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam, et columine carum [Sic mss. Vulg. erant] in frontibus, una hinc, et altera inde. » Pro gazophylaciis, Septuaginta exedras transtulerunt. Illudque quod nos diximus exedrae sive gazophylacia cantorum, ab eis praetermissum est. Rursumque post mensuram vestibuli quinque cubitorum hinc, et quinque cubitorum inde, addidere de suo, et latitudo portae cubitorum quatuordecim, cum in Hebraeo tantum positum sit, et latitudo portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Haec lectorem admonui, ne translationum diversitate turbetur, sed ut in praesenti loco, et maxime in mensuris templi, Hebraica veritate contentus sit. Igitur post murum, quem περίβοΗν Septuaginta transtulerunt, qui totum templum per quadrum ambiebat in circuitu, introductum prophetam legimus in atrium interius, et deinde ad Aquilonem, et ad Austrum, et ad portam Orientalem, et rursum ad Aquilonem: de quibus, ut potuimus, diximus, et in quorum divorstalibus, vel nominum, vel mensurarum, quid nobis videretur, praeteritus sermo monstravit: quorum sensum testimonium Salvatoris breviter ostendit dicentis: In domo Patris mei multae sunt mansiones (Joan.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
