Latin
Book 12
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.16
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 5 seqq.) «Et mensus est parietem domus sex cubitorum, et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. Latera autem latus, his triginta trium [Vulg. tria], et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi. Et platea erat in rotundum ascendens: sursum per cochleam et in coenaculum templi deferebat per gyrum. Idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium χ et de mediis ad tristega et Thrael: »Quod autem in LXX ponitur, Et de mediis ad tristega, id est, ad tria coenacula, et Thrael, in Hebraico non habetur. Pro Thrael quoque (quod nescio quid significet; neque enim habetur in Hebraeo) legitur apud illos URAITHI …quod et nos, et caetari transtulerunt, et vidi, ut sequatur ordo testimonii.