# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.16

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.16

(Vers. 5 seqq.) « Et mensus est parietem domus sex cubitorum, et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. Latera autem latus, his triginta trium [Vulg. tria], et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi. Et platea erat in rotundum ascendens: sursum per cochleam et in coenaculum templi deferebat per gyrum. Idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium χ et de mediis ad tristega et Thrael: » Quod autem in LXX ponitur, Et de mediis ad tristega, id est, ad tria coenacula, et Thrael, in Hebraico non habetur. Pro Thrael quoque (quod nescio quid significet; neque enim habetur in Hebraeo) legitur apud illos URAITHI … quod et nos, et caetari transtulerunt, et vidi, ut sequatur ordo testimonii.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
