Latin
12.17.12 to 12.17.23
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.17.12-23
Unproofread scanNot analysed yet
Quodque sequitur juxta Hebraicum: «Et erant quaedam eminentia, quae egrederentur per parietem domus per latera in circuitu, ut continerent, et non attingerent parietem templi, »illud significat: quod sancti viri in multitudine credentium erumpant per parietem templi, per omnia videlicet latera in circuitu, et contineant Ecclesiae fundamenta, et tamen non tangant parietem templi: tantum vidisse contenti, et de longe inenarrabilia adorasse mysteria. Nunc enim videmus per speculum in aenigmate, et plenissimam tangere atque comprehendere non possumus veritatem. Quod autem platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: et idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora, et medium: puto perspicuum esse lectori, semper angustiora esse quae deorsum sunt in jejuniis, χαμευνίαις, et victus continentia, paulatimque dum ad summa conscendimus, latiorem nobis aperiri viam, et impleri quod scriptum est: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 4). Per rotundum autem et per cochleam ascendimus templi coenaculura, quae figura inter omnia σχήματα a philosophis quoque hujus saeculi pulchrior approbatur: dum et coelum, et sol, et luna, et astra caetera, et punctum terrae, in corporibus quoque humanis, oculi, quasi altera sidera et figura capitis, quod omnium sensuum receptaculum est, teretesque digiti, et femina, et brachia hanc praeferunt rotunditatem. Porro coenaculum templi, ad quod de angustioribus ad altiora conscendimus, illud puto esse, quod in Regum volumine Elias habuit, et Elisaeus, et in apostolorum Actibus, Tabitha, id est, δόρχας et damula nostra possedit, quae bonis operibus ad summa conscenderat (III Reg. XVII; IV Reg. IV; Act. IX). Apostolus autem Petrus, super quem Dominus Ecclesiae fundamenta solidavit, transcendit coenaculum, et venit ad tectum, quod significantius Graece δώμα dicitur, id est, tecti solarium: et incognita prius saeculo Ecclesiae sacramenta cognovit.