# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.17.35-47

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 12.17.35 to 12.17.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.17.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.17.35

VII, 24)? Sed et ad viam Australem erat ostium, et ipsum juxta Hebraicum habens locum orationis et quinque tendens cubitus per circuitum. Post frigus enim Aquilonis ad Australem transimus calorem, et tamen rursum orationis quaerimus locum, in Aquilonis ostio, ut evadamus pericula: in Australi, ut agamus gratias pro praeteritis, et sit nobis victoriae secura possessio. Quinque autem cubiti, et in hoc loco divinos indicant sensus, per quos de terrenis ad altiora conscendimus. Et aedificium, inquit, quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: ut post labores, et pericula, et saeculi istius fluctus atque naufragia, et annos septuaginta, de quibus Jeremias scribit, et Daniel, et Zacharias (Jerem. XXV et XXIX; Dan. IX; Zach. VII); verum et legitimum septem decadarum Sabbatum consequamur: ut sit nobis aeterna requies, et per quinque cubitorum latitudinem veniamus ad longitudinem nonaginta cubitorum: in qua aetate de repromissione filium Sara generavit, quae nonaginta annorum, id est, novem decadarum, peperit Isaac, juncta Abraham centenario (Gen. XXI), id est, decem decadarum habenti mysterium. Qui numerus quid significet, sequens Scriptura monstrabit.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
